Tantalus


Cover

Tantalus

Passage A

Tantalus is punished by the gods for his careless talk.
Tantalus, Iovis filius, olim in Lydia regebat, vir audax et deorum amicus comesque. saepe deos invitabat ut ad villam suam consumerent, et consilia eorum audiebat. haec tamen consilia Tantalus hominibus ceteris retulit.
Iuppiter igitur, propter id quod Tantalus fecerat, eum sub terram subiecit et in flumine aquae dulcis posuit. sed cum Tantalus aquam bibere conaretur, aqua regressa est. quoque prope eum erat arbor, quae plurima poma tenuit. sed cum manum ad poma extenderet, ramis vento motis regressa sunt. neque umquam dormire potuit quod semper timebat ne saxum, supra caput eius positum, caderet.
Names
Tantalus, Tantalus (m) Tantalus
Iuppiter, Iovis (m) Jupiter
Lydia, Lydiae (f) Lydia (an ancient kingdom)
Vocabulary
dulcis, dulce (here) fresh
arbor, arboris (f) tree
pomum, pomi (n) fruit
extendo, extendere, extendi, extentus I extend, stretch out
ramum, rami (n) branch
ventus, venti (m) wind
saxum, saxi (n) rock
supra (+ accusative) above

Passage B

Tantalus is said to have angered the gods another time, when testing their omniscience.
de eodem Tantalo haec quoque narrata sunt: is deos ad cenam quandam invitaverat. deinde filium suum, Pelopem nomine, ita occidit ut nemo quid fecisset cognosceret. itaque, corpore eius deleto, in vase ingente membra posuit. sic cognoscere speravit num dei omnia scirent.
dei tamen stulti non erant, et pessimam cenam consumere noluerunt. Ceres tamen, quamquam dea erat, filia sua sub terram ablata, umerum Pelopis consumit. cetera membra Mercurius a deis iussus in eodem vase reposuit ut puero vitam redderet. postea tamen sine uno umerorum Pelops vivere debebat. itaque Ceres, ut Pelops vitam laetiorem duceret, ei umerum eboreum fecit et in loco alterius posuit.
Names
Pelops, Pelopis (m) Pelops
Ceres, Cereris (f) Ceres
Mercurius, Mercurii (m) Mercury
Vocabulary
vas, vasis (n) pot, vessel
membrum, membra (n) limb
umerus, umeri (m) shoulder
eboreus, eborea, eboreum (made of) ivory